LUCUS

LUCUS
I.
LUCUS
castellum Salyorum, in dioec. Arelatensi. Item in Provincia, prope Brinoniam, prunis suis celebris, Brignole. Hadr. Vales. Not. Gall.
II.
LUCUS
improprie de fruiticetis et arbustis, ut apud Solin. c. 35. ubi balsami lucos memorat, quod idem est ac si quis vineta lucos appellaret, Salmas. ad l. Proprie nempe Luci ingentium tantum arborum, et communiter Dianae venatrici consecrati erant. Ver. Interpres ad Stat. Theb. l. 4. Omnis lucus Dianae est consecratus. Unde Horat. de Arte Poet. v. 16.
------ ----- Quum lucus et ara Dianae.
Serv. quoque ad illud Aen. l. 6. v. 117.
------ ------ ------ Nec te.
Nequiquam Lucis Hecate praefecit Avernis.
Notat. Hecate trium potestatum nomen est. Ipsa enim Luna, Diana, Proserpina: sed solam Proserpinam dicere non potuit, propter lucos, qui Dianae sunt. Catull. etiam in Carmine 34. Saecul. v. 9. et Seqq.
Montium domina ut fores.
Silvarumque virentium,
Saltuumque reconditorum etc.
Sed et in specie fere alicui Numini sacri ac incaedui. Hinc notant Grammatici, ubicumque Virg lucum ponit, sequi eiam consecrationem. Ut Aen. l. 9. v. 3.
------- Luco tum forte parentis,
Alibique. Et Lucos hinc dictos quidam teste Serv. asserunt, quod ibi lumina accenderentur religionis causâ. Alias, utpote incaedui, tenebrosi erant, umbrisque suis prorsus Solem excludebant, dignae proin sedes egregiorum illorum Divorum sc. Spirituum, in horridis locis habitare amantium, ut vel ex Euangelica Historia pater. Fuit autem haec superstitio antiquissima, quippe ante Templa condita in praecipuo usu. Et quidem, ritus is erat Idololatrarum. Arbores scilicet iuxta altaria sua plantare, ut ibi conveniret populus, Moses Mikotzi Praec. Negat. 44. Unde interdictum divinum Deut. c. 16. v. 21. Ne conserito tibi lucum, ullis arboribus secundum Altare Iehovae Dei tui, quod feceris tibi, de quo vide Ioh. Selden. de Iure Nat. et Gent. iuxta Discip. Hebraeor. l. 2. c. 6. Atque ut venerabiliores essent, coronabantur arborum ramis et floribus. Ovid. Met. l. 8. v. 689.
------ Equidem pendentia vidi
Serta super ramos ------
Iisdem appendebantur donaria, tantâ copiâ, ut vel sola illa Solaribus radiis facile obstarent. Stat. Theb. l. 9. v. 588. et seqq.
------ hîc arcus et fessa reponere tela.
Armaque curva Suum, et vacuorum terga Leonum
Figere, et ingentes aequantia cornua silvas.
Vix ramis locus ------ ------ ------
Sic ibi sacra sua peragebant, coque commeabant festis diebus et perpotabant, ac choreis defungebantur. Quam rem venustissime indicat Tibull. l. 1. Eleg. XI. quae sic habet, v. 51.
Rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipso,
Uxorem plaustro progeniemque domum etc.
Vide in eam plura, apud Casp. Barthium Animadvers. Statianis passim, imprimis vero Comm. magno Superstition. Hinc itaque caedere aut eruere Lucos minime licebat, hocque facinore, imo plus quam sacrilegio, Deorum iras atque offensas inexpiabiles contrahi
exstimabant, Imo Caesaris milites quum Massiliensem, lucum antiquae religionis horrore sanctissimum, ad bellica tormenta et cetera obfidionis instrumenta, caedere iuberentur, moti apud Lucan. Civ. Bell. l. 3. v. 429. et seqq.
--- -- ------ ------ motique verendâ
Maiestate loci, si robora sacra ferirent,
In sua credebant redituras membra secures.
Donec.
Implicitas magno Caesar terrore cohortes
Ut vidit, primus raptam librare bipennem
Ausus, et aeriam ferro proscindere quercum etc.
Aliquando tamen has silvas conlucare, h. e. ramos superfluos recidere, verum non nisi praevio sacro permittebatur, quod coercere et coinquere Vett. dicebant, Vide supra in hac voce. Imo et succidebantur penitus arbores in iis fulguritae, ut retro vidimus. Et haec quidem de Gentilium circa Lucos superstitione. Israelitis vero, eorum usu penitus interdictum, ut in genere vidimus. In specie, ut Magristri habent, cum lucus, tum arbor, sive eo nomine; ut coleretur ipsa, sive ut idolum obumbraret, idolumque ornaret, plantata iis illicita erat: ut adeo nec umbarae proceritaris eius s. trunci iuxta extensae beneficio uti frui liceret: Nec per lucum transire esset fas, nisi alia non pateret via: Nec volucrum in eo nidificantium, cum ova, tum pulli teneriores, in esum adhiberi possent. Porro, nec lignari ex eiusmodi silva, nec panibus in furno inde calefacto coctis, aut cibis sic elixaris assatisque, nec cinere luci combusti uti licuisse, addunt. Solum autem luci eiusque umbrae eatenus mterdictum non volunt, quin herbas, legumina, olera, quaecumque in umbra felicius crescerent, ibi serere fas esset, eorumque possessio et usus licitus etc. Qua de re vide Selden. praefat. d. l. c. seq. Longe simplicior piorum in Sacris Regum zelus fuit, qui hiusmodi Lucos ultore ferro funditus exscidêrunt, uti in libris eorum passim legere est. Vide quoque supra, in voce Luci.
III.
LUCUS
octavus Rex vetr. Gallorum, post Bardum II. Populis suis, circum Parisios habitantibus, Lucothetiorum nomen dedisse fertur. Ptol. l. 2. c. 8. Strabo, l. 4. Caes. l. 6. et 7. Iulian. in Misopog. Dupleix, l. 2. Mem. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Lucus — a sanctuary (compare fanum ), is part of the Latin name of several different ancient places in the Roman Empire:*Lucus Angitiae is now Luco, a city in Italy *Lucus Augusti is now Lugo, a city in Spain *Lucus Augusti is now Luc en Diois, a city i …   Wikipedia

  • Lucus — Territorio del protectorado español de Marruecos Datos generales …   Wikipedia Español

  • Lucus — (lat.), ein einer Gottheit geweihter Hain. 1). a non lucendo, eine aus Quintilian (»De institutione oratoria«, I, 6, 34) stammende Redensart, um eine sinnlose Etymologie zu bezeichnen, soviel wie: der Wald heißt lucus, weil es darin nicht hell… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Lucus — steht dreimal (z.B. am 17. Oct.) im Elenchus als Name eines Martyrers, jedoch in Wirklichkeit kommt ein solcher als Heiliger nicht vor, sondern es findet sich in alten Handschriften nur öfter der Genitiv S. Luci (was man von Lucus ableiten… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Lucus — (lat.), 1) ein einer Gottheit geheiligter Hain; 2) Name mehrerer Städte, so L. Asturum, L. Augusti, s. Astures etc …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Lucus — Cet article possède un paronyme, voir : Locus (homonymie) …   Wikipédia en Français

  • Lucus — Recorded in over one hundred spelling forms ranging from Lucas, Lucus, Luke, Luck and Luckett (English and Scottish), Lucas and Lucaud (France), Luca (Italy), Luk, Lucker and Lauks (Germany), Luasek and Kasek (Czech), Lukasik (Poland),… …   Surnames reference

  • Lucus Augusti — puede referirse a: Lucus Augusti, nombre romano de la ciudad española de Lugo. Lucus Augusti, nombre romano de la ciudad francesa de Luc en Diois. Esta página de desambiguación cataloga artículos relacionados con el mismo título. Si llegaste aquí …   Wikipedia Español

  • Lucus a non lucendo — (Latein: [Das Wort für] Hain [kommt] vom nicht Leuchten) ist eine Redewendung, die abwegige Etymologien, etwa Volksetymologien, karikiert. In ihr wird unterstellt, das Wort für Hain lucus sei mit dem ähnlich lautenden Wort für Leuchten lucere… …   Deutsch Wikipedia

  • Lucus a non lucéndo — (lat.), sprichwörtliche Redensart aus Quintilian, zur Bezeichnung einer unsinnigen Etymologie, nämlich der Hain wird lucus genannt, weil es darin nicht hell ist (non lucet) …   Kleines Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”